Liber Isaiae Prophetae*

Caput 19: Versus 11

Stulti.Adveniente captivitate Babylonica vel Romana, omnia magorum defecerunt consilia.Principes Thaneos.HIER.Humilis mandati; omnes enim haeretici contrariam altitudini humilitatem docent, et ad inferos detrahunt, et humilis mandati et dejecti sunt principes.Filius sapientium.Haec dicebat unusquisque Pharaoni, etc., usque ad et deos magnos auctores suae gentis fuisse jactant Isim, et Osirim, et Typhonem.Regum antiquorum.Quasi dicat: Habeo scientiam Scripturarum cum sapientia saeculari.
(* Traductions européennes)